Za darmo

La guerra del Vespro Siciliano vol. 2

Tekst
0
Recenzje
iOSAndroidWindows Phone
Gdzie wysłać link do aplikacji?
Nie zamykaj tego okna, dopóki nie wprowadzisz kodu na urządzeniu mobilnym
Ponów próbęLink został wysłany

Na prośbę właściciela praw autorskich ta książka nie jest dostępna do pobrania jako plik.

Można ją jednak przeczytać w naszych aplikacjach mobilnych (nawet bez połączenia z internetem) oraz online w witrynie LitRes.

Oznacz jako przeczytane
Czcionka:Mniejsze АаWiększe Aa

V (v)

Nobilibus Civibas Urbis egregiae Messanensis, sub Pharaone Principe plusquam in luto et latere ancillatis, Panormitani salutem, et captivitatis jugum abjicere, et brachium accipere libertatis.

Consurge, consurge filia Sion, induere fortitudinem tuam, quae jucunditatis exula vestibus, et vestimentis tuae gloriae denudata, in die calamitatis et miseriae, in die amaritudinis et ignominiae conttebescis. Noli ultra lamenta promere, quae tui cotentam pariant, sed tolle arma tua, arcum et pharetram, et solve vincula colli tui. Jam enim facta es in opprobriam vicinis tuis, alterium et contenitum tuis, qui in circuitu ejus sunt, barbaris et Christi fidelium inimicis. Jam humiliati sunt velut Joseph in compedibus pedes tui, et tamquam serva es pravis Ismaelitis viliter venumdata. Jam gentes tibi improperant ubi est Deus tuus? et cur ultra expectas; et per patientiam vilis efficeris non solum hostibus, sed et Creatori? Quid duritus, quidve miserius plebs Israelitica sustulit temporibus Pharaonis, quam quod draco iste magnus fecit, qui seducit universum Orbem, et se in hortum B. Petri, et electam Ecclesiae vincam intulit his diebus? Hic est enim Satan solutus a vinculis, qui post mille ducentos annos conglutiens omnia, vitam aufert praesentium et gloriam futurorum. Quid igitur tibi profuit redemptio piissimi Redemptoris, piissimi Salvatoris, si tunc eruta de fauce Diaboli, nunc in escam Draconis magni et Æthiopum populi devenisti? Keu miseri! quam vano fuimus errore decepti Nos et Ecclesia mater nostra. Sicut enim Lucifer discutiens tenebras in suo ortu clarus apparet et rutilans, sic istius adventum in nostrum opinabamur prodire lumen et gloriam caelitus inspiratam, dicentes intra nos: Noli timere, filia Sion, ecce Rex tuus tibi venit mansuetus, qui omnem a te tribulationem auferet, omnemque tibi molestiam extirpabit. Hic est Angelus, cujus ingressum piscina desiderat cordis tui, ut sanet omnes languores tuos, qui te oleo laetítiae prae participibus tuis unget. Hic est Cberubin, qui portas tibi aperiet Paradisi; et Raphael, qui te tamquam unicum Thobiae filium a mortis laqueo praeservabit. O infelix opinio, et spes fallax! Hic revera est Nero saevissimus, qui Dei Apostolos trucidavit, et in matris necem crudeliter exarsit. Hic est ignis aeterni judicti aequaliter omnia dissipans; et velut securis posita ad radicem. Proh dolori quem pastorem credidimus, est verissime lupus rapax, et quem agnum putavimus mansuetum, leonete ferocissimum experimur. Heu! quid nostram sic fascinavit prudentiam, et vires nostri animi enervavit, ut gentes, quae ebrietati deserviunt, jugum nobis imponerent servitutis? Certe patientia ingens fecit si igitur patientia est virtutum omnium condimentum, cur nobis bonorum omnium attulit detrimentum? Sunt ne ista Principis et Pastoris, ut quos debet regere, pascere et fovere, destruat, dissipet et evellat? Vehementi tamen admiratione miramur Dominam nostram et magnam Apostolicam Matrem Ecclesiam feritatem hujus Principis, et nequitiam sub silentio transmittere? quomodo tanti ardoris fumus potuit latere in vicinia, cui de ultimis terrae finibus facta singula patefiunt? Sic autem jam humiliatus est in pulvere venter noster, quod jam dicere possumus et debemus; Beatae steriles, quae non pariunt, et beatae libera, quae non lactant; et in laudem prorumpere Michaelis, quod non restat aliud dicere, nisi, Deus in adjutorium meum intende. Cum igitur Divina potius quam humana inspiratione compulsi, libertatis antiquae beneficium resumere intendamus, serpentibus omnibus, quae ad nostra pendebant ubera, penitus amputatis, et aspidum auribus oppressis, hortamur vos, fratres carissimi, ne in vanum gratiam Dei vos recipere conlingat. Ecce namque tempro acceptabile, ecce none dies salutis vestrae. Nam milvus, et hirundo visitationis suae tempus, testante Domino, cognoverunt. Surge itaque, surge, illuminare Civitas generosa, et noctis caliginem procul pelle. Jam enim a Domino tibi dicitur: Tolle grabalum tuum, et ambula, cum sana facta sis. Quae sedebas in tenebris, et in umbra mortis viliter tabescebas, leva in circuitu oculos tuos, et contemplare caelum, et novam gloriam libertatis. Non te decipiat falsus error, et simulata bonitas persuadeat tyrannorum, quae falsis blanditiis tuis intendit intentionibus obviare, dum virus eorum vires resumere valeat, quia nunc aquis Divinae gratiae est sopitum. Sed attende et considera, quod minus tyrannica pravitas exercuit in subjectis Christicolis, quam in rebellibus Sarracenis. Melius est igitur nos mori viriliter in conflictu, quam gentis nostrae mala conspicere, et sub servitute tyrannica viliter deperire. Heu miseri, dum in laude divina diebus sacri jejunii, Passionis, et Resurrectionis Dominicae petebamus Ecclesiam, protinus ministri scelerum venientes, nos inde convitiose trahebant, et ducentes ad carcerem cum clamore dicebant: Solvite, solvite Paterini. Nulla dies quantumeumque celebris propter hos poterat Divinis obsequiis deputari, nec feriae, quae ad laudem Dei fuerant per Catholicos Principes introductae, locum habebant apud tyrannicam potestatem. Eramus enim tamquam oves errantes, et animae sine fide. Nunc igitur clamemus in caelum, et miserabitur nostri Deus Omnipotens, qui sanat contritos corde, et alliget contritiones eorum, ut sit nobis turris fortitudinis a facie inimici, et gentes, quae in sua feritate confidunt, potentiae ipsius dextera comprimantur. Estote itaque fortes in bello, et cum antiquo serpente pugnate, et quasi modo geniti infantes rationabiles sine dolo lac concupiscite libertatis, ut accipiatis justitiae gratiam in praesenti, et calamitatis fugiatis miseriam in futuro. Valete carissimi. Dat. Panormi xiii die Aprilis x Indictione.

Dall’Anonimi chronicon siculum, cap. 38.

VI

A tres haut prince son tres cher seignior e neveu Philippe, par la grace de dieu Roi de France, Challes par icelle meisme grace Roy de Jerhusalem e de Sezile, Saluz e bone amour e soi appareillie a son plaisir. Sire, nous vous feisons assavoir que lile de Sezile est revelee contre nous; la quele chose nous porroit torner a grant damage, se nous ni metions hastif conseil: e por ce, bieus nies, nous avons tres grant besoign davoir avecques nous grant plante de bones genz darmes. Et avons mande priant a nostre neveu Robert, Conte Dartois, que il doie venir a nous avec quelques cinc cenz homes darmes. Dont nous vous prions, bieus nies, e requirons que il vous plaise que li devant diz cuenz nostre niez veigne a nous o tout les cinc cenz homes darmes; e li facez prester tant de vostre monoie par quoi ou les devant diz vc homes darmes puisse venir tantost a nous. E tout ce que vous nous farez savoir par vos lectres que vous li alez fait prester, nous le vous ferons rendre en France. E nous avons mande par noz letres a nostre cher neveu le comte Dartois, que il doie venir a nous avecques les devant diz vc homes, e que vous li farez delivre la monoie que mestier sera pour lui e pour eaus. E sil avenoit, sire, que li devant diz cuenz nostre nies eust ensoigne du cors, dont dieu le gare, par quoi il ne peust venir. Nous vous prions, sire, que vous nous envoiessiez un bon capitaine avecques les devant diz vc homes darmes. Donné a Naples, le ix iour de may de la X Indiction (1282).

Dagli Archivi del reame di Francia, J. 513 e 49.

VII

Vos inquam convenio, Patres Patrum, vos adloquor, principes sacerdotum, qui sacris tribunalibus assidentes, latus summi principis decoratis, et sic, tanquam pars eius corporis, vocati videmini, non tam in partem sollicitudinis, quam in plenitudinem potestatis; qui stateram recti judicij gestantes in manibus, utilitatibus publicis mancipati, tanquam oves (cives?) o utinam pacatissime civitatis, proprios nescitis affectus, nec quod anceps voluntatis arbitrium, sed quod judicium rationis appendat diligentia exacta discutitis, et personarum deletu423 eminus circumscripto, cladi supponitis humeros, ac Regi subicitis potestatem; dum libertati noxiam a via voluptatis et procacio cupidinis obrupto frenatis, sub debito libraraminis eque libre pares litigantibus laxantes habenas, censendo simili censura dissimiles, parificando dispares equa lance. Ad hoc ex officij debito: sed utinam non erga neglectos regnicolas claudicarent, nec exhorbitarent, pro dolor, a tramite honestatis; qui nuper, non humano ingenio, non brachio carnis adiuti, sed afflati divinitus, monuque celica flati, resilientes paulisper a tyrampnide Pharaonis, ab effrenata callica (sic) feritato, omni crudelitate dicibili graviori, ut eis saltem sub false quietis morula424 liceat respirare, jubentur tam improvide quam immite; nullis, pro pudor, iustis causis concussionis huiusmodi tam orride servitutis inspectis; nullis injuriarum illatarum atrocium oblatis, ne dum permissis emendis425, tetram Egipti repetere servitutem, et iterato scabida colla priori adhuc jugo tumentia submittere importabili honerj barbare feritatis. Nam licet insana rabies Gallicorum, infesta mortalibus, inmortalibusque odibilis, quam vix fere (ferre) potest ipsa natura que genuit, vel occidentis experi (hesperi) plaga inmensis direpta fulgoribus426, que hoc publicum seculi malum, singulareque dispendium, divino permittente judicio, siculas usque transmisit ad horas, Romani eloquij privilegio insigniri427. Ex parte aliqua videatur, tamen gemine nobilitatis ytalici sanguinis, innateque prudencie dignis mandata natalibus, et gravitatis antique sacris moribus non imbuta, que sola novit provinciarum esse mater et domina, ab ipsis geniti mundi crepundijs (crepusculis?) et volubilis evi spacijs reddivivis, cum operis fabricator inmensi ex illaque prima rudi caligine, quia indigesta mundi orbita ortabatur428 incerte, hoc sensibile opus placidos distinxit in vultus, equavit debitis numeris, digessit in partes, media qualitatum gaudere temperio, ac auspicijs digne uti felicibus incomparabilis libertatis, sacre patrie totam reverentiam (sic) non contingerit, sed velut symia monstruosissima bestiarum, solum ridiculosorum comittata (comitata?) conatibus, nec ad judicia meliorum intendens oculum racionis, internosque commitus (commentus?), sed tota herens in estivis, et proclivis yspide genti finitima (finitime?) inferam barbariam et convictum crudeliter efferatur. Hinc indiscreta dominia, hinc dira regimina, hinc importabile honus humeris affligitur miserorum. Quis non hec, Patres conscripti, quovis improvide desperationis agressu saltim moriendo fugiat? Quis eorum injuriosas manus pronas ad sanguinem ferre substineat? Quem truces vultus non terreant; minaces aspectus? Quem arrogans ex intimo viscerum non loquela conmoveat; superbia nuntia, ministra discordie, preco discriminis, amica flagicij? Quis marcide scaturiente ex corpore rapidum eorum ferat anhelitum, maris et aeris infectivum? Quis impetuosum incessum? Ut de ventris ingluvie, continuato mentis exilio, iuxata Bachi (Bacchi) licentia taceamus, dum potus e vicino conseritur potui, et vix tendens in aurora sequens precedentis ebrietatis ludibria tamtisper intersecat. Hanc putatis perfidem, patres, posse justiciam reddere, ac equitatis illibate semitam custodire? Hec ad jurgia prona suscitat lites emortuas, armat inhermes: sopitat, nudat429 cathana dum sui aura incendij calices fecundiores exaurit. Non igitur hec quam cernitis, Patres, rebellio est, non recessus ingratus a pie matris uberibus, sed utroque iure permissa injuriarum justa deffensio, castus amor, pudicitie zelus, virginitatis illibate custodia, sancta tuytio libertatis. Jam enim nullum patientie genus adversa relinquerant, nec erat ultra jam locus ex accidentium novitate mirari. Stabamus siquidem in ea conditione strictissime sortii, adeoque lidubrijs (ludibriis) misere necessitatis impliciti, ut nec morte tranquilla digni, nec vita, pro miseria, videremur. Pape videtur libet et gemere, dum prodigiosa malorum fecunditas, tumultuosis pulsibus dubias luces, anxias noctes, dirosque sompnos, ferocium Gallicorum feralibus ymaginibus agitabat?430 O felix mors, laudanda miseris, sortibus (fortibus) expetenda, non recusanda felicibus, qua te aviditate in hac inmani persecutione quesivimus, ut deploratum spiritum ad celos, vel terre tartara raperes, antequam hoc destinatum, dapnatnmque corpus publicarum utilitatum usus assumeret!

 

Sed tristes oculos, ut multa toleremur irruiti431 claudere seve negas! O decepte cogitationis eventus, hunc moriendi ardorem non fugientis anime solvit efugium, non vitalibus nexibus dissolutis, ultimos ante se fugiens terminos nos spiritus agit aubelitus, set crebra suspiria non largus sanguis mortuos duret in artus, non rigore gelido membra stringuntur, et contra tam adversos casus et asperos, feda quedam vivacitate servantur; at ipsa pereundi cupiditas eo ipso quod vetatur accrescit. Sed age, iam liceat perpense catamitatis abyssum evolvere, et algam obrutam in profundo persequtionis pelago evocare ad littora, et tristitia sancta, corvulo432, stili officio, ennodare ploranti. Ecce coram viris posite misere prosternuntur uxores violenter, candor virgineus ausu nephario purpuratur, nullus locus linquitur novis injuriis, dum omnis eorum coacta congeries acervatim questionis (sic) momento temporis inculcatur. Hinc obscenos veneris impetus, forme cupido, nepharide corruptionis ascendit. Hinc summa flagitiorum voluptas perturbat honesta; hine fragra (flagra) lateribus jude (inde) sceva manus scevit (saevit?) in faciem celesti signaculo decoratam. Ab re (ab ira?) durus mulcro furit in miseros, mictia pectora scindit, et tristi exitu renitentem spiritum onte diem cogit abire, et extere stationis ignotas petere ripas. Alij diro scalore carceris diutius macerantur; alij fame pereuot; isti premuntur operibus; illi publicis invitii mancipantur oficijs; quos exausti census, sic mendicata pauperies aliena verecundie mittit ad hostia; bos perpetui carceris borrendus yatus absorbet, et non ille carcer quem legura justicia, quem severitas dementata est433, qui locus est noxiorum pocius ad custodiam quam ad penam inventus. Non possunt humane mentis, humanarum cogitationum ingenia satis hundeque (sic) concipere que vidi. Jacet Neapoli, sub immense rupis obrupto, tristis et ultra naturalem profunde caliginis noctem mersis (mersus) arlibus Gallicis specus, quem tota circumfusi vastitas maris, et undique tempestas terrore ruiture molis everberat: borrent cunta crucibus, scaleni tritumenta (instrumenta?) supplicijs; nullus qui in hec supplicia morlesque prospectus est, et ad infelicium captivorum meetas pròmissus de simili exitu sperare monetur. Est dolor spiritus intus, quem tot victorum (vinctorum) trabunt redduntque gemitus, quem tot contelere (contulere) langores, tot fremitus, tot stridores, tot gemebunda suspiria: hoc tot annorum regnicolarum cubile fuit, ex quo crassatur pravitas gallicana. O perhempnibus tenebris obrutam feralis loci cruentam cecitatem; hoc gladius erexit furibundus. Cogit auri sacra fames avaritie pectora, novosque mille nocendi modos novis adinvenire fallacijs, et instinguibilis sitis excogitatis malitie artibus agit et agitai furibunda ingenia. Vincitur exactionibus numerus; proscriptionibus angustatur. Non nostra sunt, Patres, que cernitis nostris necessitatibus profulura, cultores sumus tantummodo gallice pravitatis. O utinam victus exilis et tennis miseris relinqaatur! O utinam nostra sitirent, et nos non sic avide devorarent! non persone rebus, non res personis suffragium prestant; totum ebibunt, totum exauriunt, insanabiles mustiones: summam excipe, ipso (ipsis) feris volucrìbns conviviare judicabimus indigni. Ulinam nos assumerei terra deiscens, vel spatia levis aheris elevarent, vel insanabilis rogus voraxque fama (flamma) renascentes injurias terminaret! Hie etiam cumulus malls nostris accesserat, quod si quis hec curie auribus inculcabat, coram regijs pedibus tyranni laoessitus injuria, equorum pedibus conculcabatur interdum: quandoque diris verberibus laceratus, diroque carcere pressus, qui miser venerat tristior recedebat; et saucios (suavius?) erat tram quam contentum pati. Si quis (quid) igitur habebamus inigrandum434, si quid patiebamur, doloroso silentio subticendum. Quid de predatis ecclesijs referam, quibus mitius, quibus erat liberius sub tyrampnide Pharaonis, quis solvendorum tributorum de proprijs immunitate concessa, impensas ex erario publico prophanis ministrabat? Nunc autem, pro pudor, sub principe christiano, sacris assistentes sacerdotes altaribus, publicis vectigalibus honerantur, publicis rapinis exponuntur (exponitur) patrimonium crucifixi. O gens area (sic) natura bene relegata, stolida viribus, indomita feritate, successibus prosperis insolescens, ad tui perniciem Ytaliam invitasti; non impune vastitatem agris Ytalicis intulisti, solitudine (solitudinem?) juventuti: nullus de hac pugna victor redijt, ut sacra tradunt annalia, ni quos dire mortis prepotens anticipavit auctoritas. Regna querere fati est, quesita servare virtutis. Transferunt enim nunquam felicia regna comete: et erraticorum conjunctio siderum amente (amentem) instigat furiam stolidorum, quonim infinitus est numerus: ubi plurimum valet anceps audacia, mortis contemptus, impetus arma movens, et quidquid non nisi potest sevienti furie attestarj. Hinc mentis tranquilla serenitas, vivax industria, virtutum mater, patientie gravitas operatur. Disciplina constant impia; clemencia fulciuntur: plura moribus sunt vicenda quam viribus. Fuit semper conscriptis patribus, Ytalicisque vigoribus (uxoribus) pudicitie cura, privilegia pugna cum vicijs, dum caute, sancte quoque habebatur ecclesie, et a publico aberat hoste infuria, pauca necessitati, nulla voluptati nostri concessere parentes. Ille in gallicis plus laudatur qui magis delectatur; cum bonis effusis proprijs, medicat (mendicat) infeliciter aliena; non est novum pater (patres) ut servata federa nuptiarum regnorum jura concilient; rupta dilacerent. Non casta custodia sacri connubij, graciosa redditio Scipionis divis honusta muneribus, dum libere redditur uxor, et precium procurante vidibi (sic)… agrestes evocant animos celtibere feritatis; fecitque servata virginitas, quod tantus negabat exercitus; nec audebant arma promittere quod amor tranquille castitatis effecit. Quid e contra Lucretiam referam, Romane pudicitie ducem, nostre regionis honorem, virilem gestantem animum, licet maligne fortune spiritum muliebri corpore clausum; que corporis habitu sruprata, non animo, condito in viscera sua ferro, penam a se indebitam anxie necessitatis exegit; ut quamquam primum pudicum animum a polluto corpore separaret, et corruptorem suum Tarquinum, vel saltim monendo proscriberetur, quem regno tandem vitaque privavit? Hec tyrampnide (sic) regiam in temeritatem clementiam conmutavit; hec consularibus lustris dedit initia, hec curules patribus concessit honores. Quid virginis matrem (Virginiæ patrem) referam (qui) filie virginitatem sola qua potuit morte defendit, captumque de proximo ferrum, non recusanti puelle immersit? Puellaris vox festina inquit mater (pater) occidetur (occide), ingere ferrum ul integer spiritus subito ruptis vitalibus, rupto corpore cedat, non polluta corporis vincula honestam polluant spiritus puritate. Que res usque adeo plebem impulit vindictam, ut tamdin militare desisterent, quam diu lex offensa reducitur; et publicus invasor mancipatus ergastulis, commissi flagitij debitam penam exsolvit. Nunc impijs constitutis privatum prosequentibus interesse, liber matrimoniorum consensus inaudite adicitur servituti, ut jure fori, non jure poli435, matrimonium reguletur; ut nulli nubere liceat sue principis licentia speciali, que tamdiu differt venenose fallatie artibus dilativis, donec venter emortuns concipere desinat, et vinete cultor seminandi venaciter (vivaciter?) viribus vacueretur; ut sic per indiremptum Latinorum hereditas, liberorum successibus vacuata, transferatur ad exteras nationes. Hinc extinguntur clara genitiva; vipere pululant; et si quando pro raro Latino nubere liceat, non cum terra. Nec questionis calumpnia recipit, quasi non sint hec veatris auribus nunciata; namque quod sic publice geritur, necesse non est singulornm auribus intulerj. Nec latere potuit e vicino positos quid fama volatili orbem personuit universum, et longe positorum vultus oraque complevit; ut illud omittatur ad presens, quod absque rerum et personarum discrimine, pro causa huiusmodi non patet accessus ad mundi dominam et magistram. Non est igitur quo invitis feriatis, que matrum ex uteratione436 queratur, ac ex certatione (gestatione) partus viperei gravem referat questionem. Est enim, patres, quedam ultima calamitatum rabies, extorta necessitas et laxata libertas, novissimeque in furorem ipsa vota vertuntur: nec est ita immanis crudelitas que multis crassantibus non proficiat in exemplum; hoc facimus, patres, que post penam liberis imperabunt. Cur enim nephanda progenies, dijs hominibusque infesta, ante vite initia peritura, non intus occidat orta, antequam suo contactu celum terrasque pollueret. Sic est in utero necanda superbia, ut ante perdampnate lucis initia delitescat. O exemplum datum divinitus! O res narranda per secula, et annalibus credenda perpetuis! Perire vitia si sic cum innatis fetibus extinguantur! Pulli serpentum viribus cum statura decernuntur a patribus non veneno437.

 

Sed ad vos, pater omnium, nunc sermo dirigitur; nunc ad vos publice calicem exclamationis invertor. Undique bella fremunt, undique remurmurat hostis, comotus orbis atteritur, bellis intestinis et exteris laceratur. Hec sunt, pater, vestri neglectus semina, hec propago, hec emolida virga dominij, et enervatus vigor ecclesiastice libertatis. Dum novam, inauditam patrum conscriptorum injuriam, et pervalidam quo a vasallis illatam, et magis despectabile quo vicinam, nescio quo ducti spiritu, vendicare misericorditer distulistis, immo, ut cum summa reverentia loquar, videmini tunc fovere; et dum inpune a Viterbiensibus arma sumuntur, dum dampnabiliter depopulantur castra, lenocinante utero ferario438, dum sedes sedibus, et mortes mortibus inculcantur; dira per incautum propure (sic) contagia vulgus; et dum privata foventur odia, pijs a mentibus funditus resecanda, dum privatum persequimini interesse, sceptrorum vix publica deperit, et regendi paulatim auctoritas minoratur; et dum licenter fiunt que placeant flagitia, interdum ad ea que displicent pervenitur. Ruentis enim in deteriora seculi usus proclivior perniciosis exemplis proficit, invalescit. Occurit tunc urbis partiale dominium. Dum enim senator vester, juvenili mente subvectus, et vesanie flatibus equo leviter elevatus, non sedit arbiter equitatis, non cultor justicie, sed ecclesiastice partis invasor, in urbis turbatione huiusmodi totius orbis status pacificus perturbatur. Respuit, Pater, Ytalia, respuit peregrina dominia! Generosa quippe nobilitas levi contradictione regitur; molestie tractatione humili superbia (non) frangitur, (sed) et durescit: hec in exteris placeat intueri. At si vos ipsum intra metas racionis colligitis; si reflexis in vobis oculis tribunal ascenditis vestre mentis; si causam vestram, que a nemine debetur mortalium judicari, sed tota divino reservatur examini, colligitis nostro (vestro) sinu, non nisi fallor, invenio qua non possitis ex parte vestra conscientie formidare. Estis enim, ut cum summa reverentia loquar, non ecclesiasticis, set curis secularibus occupatis (occupatus); non ecclesiarum vacatis negocijs, non causis, non expeditionibus electorum, sed regum implicationibus, civitatum, comitum et Baronum: honorem sic habitum vestris sanctissimis auribus pervertistis; accessorium in principale, et principale in accessorium convertendo. Grana negligitis, vacatis paleis et arristis (aristis); hec, pater, ut evangelica monita resonant, et precepta intonant ad clementem non principaliter sed ex quadam adiectione queruntur. Ferunt enim quidam et murmurant quod intra privatum consistorium vestrum preces involant, ut de precio taceamus. Monstrat hec Eustachiana previsio, festinata, solivaga; monstrat expeditio tudertina magnarum precum committata suffragijs; monstrat vestrorum frequentata provisio; in exteris dilata justicia, immo verius denegata; indiscussa negocia, que nec etiam committuntur. Cur sic refriguit caritas, cur sic palatium439 angustatur? Quare non fit examinatorum negociorum relatio? Cur tot et tam diu tenentur ecclesie viduate? Cur tot perduntur expense? Credo vos ad restitutionem teneri, si cupitis esse de numero salvandorum; nisi, quod nephas est dicere, scriptura divina solvi valeat, vel mentiri. Negocia que discordia lacerat negliguntur, que tanto magis accelerari deberent, quanto de sui natura tractatum expetunt longiorem. Quid est; pater, quod publicis neglectis affectibus, manifestis consistorijs retardatis, immo penitus jam extintis, cedentem continuatis insequimini gressibus, ebdomadam ebdomade anectantes (annectentes?), sicut manifeste docuit negocium vicentinum. Expedirentur, pater, ecclesie, nec tara diu miseri languerent electi, si eo affectu prevalido, quo ad cessiones insurgitis, expediretis in brevi expedibiles questiones; migrasset profecto in bercia (inertia) et dato libello repudij, extra mundi terminos exulasset, si sic expeditionibus vacaretis, sicut cessionibus vacavistis. Videt (videte), pater, ne nimium vacetis a curate (accurate) custodie corporali, ne Dei teneatis ecclesiam viduam. Cum enim vos singularia agenda subagitant, et privatus succedit affectus, nulla debilitas, nulla vos perplexitas circumvolvit. Per pedes plumbeos quos habere vos dicitis, et singulari quedam jactantia commendatis, affectus dessignantur emollidi gressus, ne viam possint currere celestium mandatorum. Considerate, pater, quid ficulnee promittitur occupanti. Nil refert nullum, et inutilem habere prelatum; quamquam vos, ut publice fertur, Dei ecclesie adeo utilem judicetis, quod propterea reddenda justicie parcilis, ut vos et plurimum conservetis. Sed novimus humani generis invasoris profundas insidias, quibus se yantibus rivulis ingerit, quibus se cogitationibus introducit. In tanto curriculo temporis, quo fuistis ad apicem christiane religionis evecti, Leodiensem tantum ecclesiam per viam recti examinis expedistis. Nec malivoli absunt, pater, interpretes, qui verisimilibus presumptionibus adiuvantur, quod ideo facitis, ut affecti inedia, ac supervacuo labore consumpti, sua jura indeffensa dimittere compellantur, ut illis providealis postmodum, quos vobis carnalis affectus consonat, non judicium rationis. Mementote pater, quem finem sibi imposuere ipsa flagitia: est enim jam securis ad radicem arboris preparata. Videte igitur ne ut secare possit (sic), intromittatis manubrium proprie voluntatis. Non sic vos decuerunt vestra promissa, ante divine incarnationis festum vestris sanctissimis labijs promulgata, tradere flatibus Aquilonis, quibus vos quibusdam promissis excussis infirmitatis prehabite, publice respondistis vacare negociis sponse Christi. Nec est ut de promissioni bus quas fecistis, satisfecisse videamini verbo vestro; Aliud est enim justiciam reddere, aliud graciam facere personalem, aliud providere ecclesijs zelo justicie, quam personis, quas forte cecus carnalitatis amor associat non unit (sic) limpidus oculus rationis; maxime cum in uno voluntas recta, o utinam in altero pura necessitas dominetur! O preposterum ordinem non necessario conmutatum, extincta universali justicia, partialis cura supertonat, et ad unius suggestionem principis, quam suos indebite subditos privatos, ac infamatorijs maligni spiritus cedulis, quod satis generosum dedecet principem sussurrantis ecclesiarum regni expeditio (sic) relegatis misericordie visceribus inmaniter cxpeditur. Ex quo manifeste patet, qua siti, quo odio, laicos sibi subjectos persequitur, qui genus electum persequitur electorum; nullum enim suo regio (regno?) paciatur promoveri ni gallice nationis, satisque sibi, reputant impedire, et si suis finaliler injustis desiderija defraudetur. Illud etiam a multis vobis impingitur, quod libenter frivolas occasiones exquisitis ut vacetis, et de permissione divina diffugium sumitis, que locum sibi vindicat etiam in profanis; nullumque, ut fertur, patienter admittitis, quod est summe delirationis indicium. Qui vestro neglectui stimulos afferat caritatis, et cum rubore confunditis, quasi affectetis magno opere, in vestre fetibus negligentie remanere: quanquam et patres conscripti non sic servilem timorem foras emiserint, quam vobis loqui audeant in spiritu libertatis. Sic itaque, pater sanctissime, contractam negligentie labem vivaciter, sic valenter extinguite, ut longi temporis negociorum cumulum brevis hora consumat, et silere facialis arrogantiam imprudentum. Sicque curratis in stadio huius vite, ut consedere tandem una cum grege vobis commisso, in potioribus divine dextere valeatis.

Dalla Biblioteca reale di Francia, Ms. 4042, codice del secolo XIII o XIV.

Questo volume è una scelta di epistole del secol XIII, autentiche e poste a modello di stile epistolare in que’ tempi. Dopo un gran numero di lettere del cardinal Tommaso da Capua, di Pietro delle Vigne, e di altri, si trovano in continuazione tre documenti relativi alla rivoluzione del vespro siciliano. Il primo è la lettera dei Palermitani ai Messinesi, pubblicata tante volte e da me riprodotta, docum. V; segue immediatamente la bolla di Martino IV, Cogit nos temporis qualitas, pubblicata in Raynald, ec.; e immediatamente appresso il presente documento, che è la risposta a quelle intimazioni del papa. Tutto porta a crederlo autentico, come sono senza eccezione le altre epistole del volume: e anche par che sia stato seguito l’ordine cronologico nel trascriverle. Nel testo io ho sostenuto (vol. I, pag. 150), che tale audace rimostranza fu scritta per certo in Sicilia e in quel tempo: basta a leggerla per convincersi di questo. Se poi fosse stata veramente spedita alla corte di Roma, a nome del popolo siciliano, non saprei affermarlo. Ne farebber dubitare le gravi e ardite parole, che rade volle si usano negli atti pubblici; ma è probabilissimo, che vedendo il contegno del papa, e perdendo ogni speranza di placarlo, il governo repubblicano della Sicilia, o qualche privato cittadino, abbian voluto squadernargli in faccia i suoi torti con lo stesso coraggio con cui in que’ giorni si resisteva in Messina all’esercito di Carlo d’Angiò. La rimostranza sembra scritta nella state del 1282, e certamente prima della esaltazione di Pietro d’Aragona.

423Deletu per delectu. Sine deletu personarum, senza riguardo a persona, Du Cange, Glossar.
424Morula per Mora.
425Emendis, espiazioni pecuniarie, e anche correzioni, emende, Du–Cange, Glossar.
426Piuttosto fulguribus, che meglio conviene alla forte immagine del direpta, e par che alluda alle tempeste più fiere e spesse nelle regioni occidentali e settentrionali d’Europa.
427Manifestamente il punto finale è un errore del Ms. e il periodo continua senza nè anco una pausa.
428Ortabatur da ort impedimento, ostacolo, e si usava questo verbo in luogo di obstare, Du Cange, Gloss. Potrebbe essere anche una voce barbara che non cadde sotto gli occhi del Du Cange, derivata da ortus.
429Propongo la variante sopit at nuda Cathana, che darebbe un significato; alludendo alla sicurezza del governo angioino, mentre il vulcano su cui dormiva era per scoppiare in sì tremenda eruzione. La figura dell’aura incendii sembra tratta dal noto fenomeno dell’esaurimento de’ pozzi nelle vicinanze de’ vulcani quando è prossima una eruzione. Corron qui alla memoria d’ogni Italiano i cori del Giovanni di Procida del Niccolini, il quale certamente non conoscea il presente documento inedito, e indovinò si bene le immagini che si dovean presentare alla mente de’ poeti siciliani da lui messi in scena.
430Sembra che il solo modo interrogativo di tutto il periodo possa far comprendere il Pape videtur libet et gemere, dandogli questo senso: «Crede il papa che non dovevamo far altro che piangere, mentre tal incredibil cumulo di mali, etc.?»
431in senso di schiacciati, calpestati; da irrumpere, violare, infrangere.
432Questa voce corvulo non so che sia. Par che derivi da corvus, e che l’autore, certamente con pessimo gusto, dica che in vece di stilo scrìverà con una penna di corvo le luttuose memorie della schiavitù. Forse anche si potrebbe adottare la variante corculo. Quell’alga imputridita che si tiri alla spiaggia, fa veder l’abitatore della marina.
433Il verbo domentare par d’invenzione dello scrittore di questa epistola. È tratto evidentemente da doma tetto, Du Cange, Gloss.
434A questa parola, che non trovo in alcun dizionario, si potrebbe sostituire migrandum che non reggerebbe alle regole della grammatica, ma darebbe pure un barlume di senso.
435Polis, urbs; Du Cange, Gloss.
436Senza dubbio exuteratione. L’atroce fatto creò questo nuovo sostantivo.
437Mancano o son guaste alcune parole in questo periodo e nel precedente. Ma il senso generale, che è ferocissimo, si comprende pur troppo.
438Avvi di certo una allusione a qualche fatto particolare; e ignorandolo non saprei nè comprender questa lezione, nè correggerla.
439Palatium tra gli altri significati ha quello di ospizio pe’ forastieri, e di refettorio de’ monaci, Du Cange, Gloss. Si potrebbe leggere anche paleum o palmum questa parola che è abbreviata con segni non molto chiari nel Ms.